HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXXVII: Quid Paulus Athenis fecerit

#Act. XVII

Et audierunt Judaei, qui erant Thessalonicae, quod a Paulo praedicaretur verbum Dei in Beraea, et venerunt illuc concitantes multitudinem Et statim dimiserunt Paulum fratres, ut iret usque ad mare, quia magis persequebantur eum Judaei, eo quod esset dux verbi. Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum, usque ad Athenas, et videns civitatem idololatriae deditam, cito remisit ad Timotheum et Silam, ut venirent ad eum, et venerunt. Et disputabant cum Paulo Epicurei, qui ponebant felicitatem hominis in sola corporis voluptate, et Stoici, qui in sola animi virtute. Et inter se dissentientes, in impugnatione Apostoli unanimiter consentiebant, dicentes: Quid vult semini verbius iste dicere? Vere Paulus seminator verborum erat, sed messor morum, de hujusmodi messione exspectans uberem fructum. Alii autem dicebant: Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse. Et apprehenseum duxerunt ad Areopagum, id est ad vicum Martis, in quo scilicet erat templum Martis, quia Athenienses singulos vicos denominaverunt a diis, quos colebant, ut vicum, in quo colebatur Mars vocabant Areopagum, quia Arioth dicitur Mars. Vicum in quo colebant Pan, vocabant Panapagum, et ita a singulis diis singulos vicos denominabant. Erat autem vicus excellentior Areopagus, quia ibi erat curia magistratuum, et scholae liberalium artium.